O tempora, o moresDe XCV Praemio Ansgariano

Inter victores praesertim de Daniele Kwan ac Daniele Scheinert, Brendano Fraser, Michaela Yeoh mentio facienda est

Ex Academiae Silvacrifoliensis ratione pipiatoria

Superioribus horis Silvae Acrifoliorum, quo in Angelopolis suburbio Academia artibus disciplinisque cinematographicis provehendis sedem habet, XCV contentionis victores sollemniter renuntiati et insigni Praemio Ansgariano sunt honestati. Ex quibus tum Brendanum Fraser, qui ob primas partes in horamate nomine Anglico The Whole actas celeberrimo staticulo aurato donatus est, tum Michaelam Yeoh, cui optimae actricis praecipuae titulus tributus est, memorare potissimum oportet.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club