O tempora, o moresRobertus Caldwell vita excessit

Clarissimus suarum ipsius cantionum cantor mortem nudius tertius obiit

Ex Stephani Bishop breviloquentis pagina

In domestico lectulo Robertus Caldwell, omnibus deminutiva blandaque appelatione Bobby notus, qui multos iam annos gravi morbo laborabat, inter amatissimae uxoris brachia die Martis exspiravit alterum et septuagesimum agens annum. Is, nobilis cantor idemque sive cantus sive carminis auctor ac plurium instrumentorum musicorum pulsator, maximam luadem, cum cantionem, quae Anglice What You Won’t Do for Love inscribitur, scripsisset et cecinisset, sibi vivus comparavit.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter