Internationali Feminarum Die, cuius annua celebratio est heri habita, Helena Schlein, vulgo deminutivo nomine Elly sane cognita, de Georgia Meloni, quae Supremo Consilio publicae rei gubernandae praeest, per televisificum tramitem Sky TG24, qui nuntios omnibus horis diffundit, aequo animo menteque acuta iudicavit. Quae ab Actis Democratarum a. d. IV Kal. Mart. electa est, ea alteri clarum existimationis testimonium primum impertivit, publicas persolvens gratias de telephonica arcessitione, qua administrorum praeses novae partium adversariarum ductrici comitialem exitum erat gratulata. Deinde vero, quamquam se in artis politicae ratione concipienda Georgiae dissimilem esse dixit, tamen quoque adfirmavit se sperare agendi quandam similitudinem reperturam esse et actuosam conspirationem in inhibendis violentiis ac discriminationibus.
9 Marzo 2023