O tempora, o moresDe internationali Die Transgenerum personarum Visibilitati provehendae

Decem sunt anni, ex quo sollemne in omni orbe terrarum celebrari coeptum est

Hodie felix faustusque recurrit dies, qui personis transgeneris dicatur ut earum dignitas in promptu ponatur omniaque summa pro tutandis ipsarum iuribus faciatur. Cuius sollemne Rachel Crandal, activistria in Michigania nata, anno MMIX instituit posteaque anno MMXIV nationes cunctae celebrare coeperunt. Inter illos, qui statum diem mulierum virorumque visibilitati, quos vulgari nomine Trans appellant, perquam sacrum superioribus horis commendaverunt, Iosephum Biden, Foederatarum Americae Civitatum praesidem, memorare nimirum oportet.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter