Vainus Shorter, in musica iazensi adeo eminens ut gigas esse omnibus videatur, Angelopoli mortem heri oppetiit nonagesimum agens annum. Qui autem, cum saxophono peritissime caneret, gloriae laudibus semper floruit, eius nomen Nathan Chinen, celeberrimae diurnarius ephemeris, quae “Tempora Novoëboracensia”, Anglice The New York Times, inscribitur, ad astra iure meritoque tulit, musicum cantusque auctorem illum sane praedicans «intrepidum aenigmaticumque saxophonistam, qui iassicam novavit».
3 Marzo 2023