Octo et septuaginta sunt anni ipsi, cum Motus fascalium Hitlerianorumque dominatui infensus, qui Resistentia dicitur, turpe iniustumque servitutis iugum ab Italicis civibus depulsit atque execrandam tyrannidem illam evertit. Quo anniversario die laetentur ergo omnes, grato laudantes animo eos qui patriae libertatem restituerunt.
25 Aprile 2023
O tempora, o moresHodie Italia ab Hitlerianis liberata est et a fascalibus, gaudeant cives data salute omne per aevum
Duodeoctogesimo die anniversario, quo milites populares patriam nostram ex Germanorum invasorum faucibus eripuerunt infandumque regimen lictorium destruxerunt, sollemnes commemorationes sueto more ubique agentur