O tempora, o moresDe duodecimo Vinicii Capossela orbe sonis asservandis iterandisque

Novissimus phonodiscus, cui nomen “Tredecim carmina necessaria”, in lucem a. d. XI Kal. Mai. prodibit

Non facile dictu est quam laeti simus laudativo nuntio de selectis collectisque cantionibus, quas Vinicius Capossela in phonographico disco recenter impressit. Is autem ipse, qui apud omnes perdocti cantoris eiusdemque sive cantus sive carminis auctoris, plurium instrumentorum musicorum pulsatoris scriptorisque auctoritate valet, novum orbem diutius sonantem, qui proximo die Veneris in lucem prodibit, nomine vulgato Tredici canzoni urgenti (Latine “Tredecim carmina necessaria”) appellavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter