O tempora, o moresAnnalena Benini libris Augustae Taurinorum exhibendis praeerit

Eximia scriptrix diurnariaque munus sibi concreditum ex anno MMXXIV ad annum MMXXVI explebit

Omnes per nuntium heri prolatum certiores facti sunt Albertum Cirio, rectorem Regionis Pedemontanae, Stephanum Lo Russo, Municipii Taurinensis administratorem, et Silvium Viale, moderatorem sodalitatis, cui nomen “Augusta Taurinorum, Urbs Libraria” (Italice Torino, la Città del Libro), inter se concorditer statuisse Annalenam Benini deligere, quae in locum Nicolai Lagioia succederet atque celeberrimis librorum ex omnibus nationibus nundinis, quas vulgato nomine Salone internazionale del libro di Torino appellant, nimirum praeesset. Quae ob doctas de rebus culturalibus commentationes suas, quae multos iam annos in ephemeride “Folium” (Italice Il Foglio) vulgantur, apud excultos homines magna auctoritate ac gratia floret, ea grave illud munus proximo anno inibit ipsoque insequens per triennium fungetur.

X