O tempora, o moresAntonella Natale curatrix negotiatoriis societatis editoriae Linkiesta rationibus fovendis nominatur

Quae, rei mercatoriae peritissima, grave officium proximo mense Maio suscipiet

Per articulum, in interretiali ephemeride Linkiesta heri publicatum, nuntiatum est Antonellam Natale a Christiano Rocca ac Valentina Ardia delectam esse, ut eos ipsos in editoriae societatis propositis tractandis adiuvaret mercisque venditioni promovendae praeesset. Quod creditum sibi munus mulier illa, mercaturarum moderandarum provehendarumque peritissima, Kalendis Maiis sane inibit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter