Omnes, qui hanc ephemeridem legunt, alterius de exquisitorum ciborum parandorum ac vinorum conficiendorum servandorumque peritia conventus, cui titulus “Temporis pondus”, Italice Il valore del tempo, a Christiano Rocca et ab Anna Prandoni inditus est, certiores factos esse pro certo habemus. Quae magni momenti congressio in Mediolani theatro, quod a Franco Parenti nomen ducit, ex die XXI usque ad diem XXII proximi mensis Maii sane celebrabitur.
24 Aprile 2023