O tempora, o moresHenricus Belafonte mortuus est

Clarissimus cantor, musicus, actor iuriumque vindex civilium nonaginta sex annos natus excessit

Ex Michaelis Díaz-Canel Bermúdez breviloquentis pagina

Hesterno die Henricus Belafonte, repenti cordis incommodo affectus, mortem in urbe Novo Eboraco obiit, sextum et nonagesimum agens annum. Qui magni nominis fuit cantor, musicus, actor in civilibus nigritarum Americanorum iuribus fovendis vindicandisque industrius, cui cognomen “Rex calypsi” ex modis musicis Caraibicis datum.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter