O tempora, o moresMaria Rosa Antognazza mortua est

Praeclara philosopha, aegritudine correpta, die Martis animam exhalavit

In Anglia Maria Rosa Antognazza, cum gravi ac brevi morbo iaceret, a. d. V Kal. Apr. pie placideque decessit anno aetatis suae duodesexagesimo. Quae Mediolani, in Universitate Catholica Sacri Cordis Iesu, inter Sophiae Vanni Rovighi discipulas eminuerat atque philosophae gradum dignitatemque merita erat, ea magnam laudem sibi comparavit, philosophiam in Regio Collegio Londinensi tradens. Maria Rosa, mulier omni eruditione ornatissima, cum totam Godefridi Guilelmi Leibniz vitam diserte et copiose exposuisset illiusque opera sapienter explicavisset, sempiternam gloriam praeterea acquisivit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter