O tempora, o moresMaria Quant e vivis erepta est

Vestifica opere praecipua in domo sua mortem heri obiit

Ex Stephani Parker breviloquentis pagina

Hesterno die Maria Quant, tres et nonaginta annos nata, in Surria, qua in Angliae regione sedem ac domicilium longum iam tempus collocaverat, supremos anhelitus inter suorum amplexus placide posuit. Omnes, cum audivere eam, vestificam opere praecipuam auctricemque tuniculae minimae, vita excessisse, acri sane dolore affecti sunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter