O tempora, o moresLiber, qui “Camena coccinea” inscribitur, in lucem proditus est

Opus hoc, quod Sara I. Belmonte mythistorico genere scripsit, celeberrima officina libraria, quae ab Angelo Rizzoli nomen ducit, nuperrime edidit

Fabula historica, cui post compositum textum Sara I. Belmonte, scriptrix incluta, nomen “Camena coccinea”, Italice “La Musa scarlatta”, sane indidit, nitidis perspicuisque domus editorialis Rizzoli typis nudiusterius excusa est. In qua auctrix illa Olympiae de Gouges, doctae mulieris et a conformismo alienissimae, res gestas et contemporalia ei ipsi facta, quae Lutetiae Parisiorum anno MDCCLXXXVIII eveniebant, ingeniose, eleganter, diserte enarrat.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter