O tempora, o moresDe novo Pauli Borrometi opere typis nuperrime exarato

Liber hic, quem clarissima officina editoria "Solferino" litterarum formis exscribendum curavit, “Proditores” intitulatur

Die Martis novum opus a Paulo Borrometi accuratissime scriptum in lucem prodiit, quo diurnarius ille compraesesque societatis nuntiis evulgandis, quae compendiariis litteris AGI appellatur, absconsas machinationes infandis criminibus callidisque veritatis simulationibus contextas, quas homines sceleratissimi inde ex anno MCMXLIII, cum Americanorum copiae in Siciliam escenderunt, ut animos confunderent et ordinem perturbarent itaque ergo illegitima commoda sua utilitatesque foverent, profecto adhibuerunt, fuse luculenterque disserit. In quo libro, cui index “Proditores”, vulgo Traditori, silentio praetereundum non est auctorem ad omnia dilucidius illustranda dictum illud: «Divide et impera» in verba:  «Confunde et impera» opportune mutavisse.