Rogerus Marino, clarus diurnarius, scriptor poetaque, superioribus mensibus carmina composuit, quibus celeberrimas mulieres canit et infortunatas – ut, exempli gratia, Franciscam Ariminensem, Ioannam Arcensem, Rosariam Lopez, Simonettam Cesaroni -, quas pessimi viri ac scelesti crudeliter inhumaneque devexaverunt et interfecerunt, atque permulta deplorat feminicidia, quae annuatim perpetrata sunt. Quos versus is ipse in librum, cui nomen “Crucifixae”, Italice Crocifisse, autem redegit, quem domus editoria Flibooks typis excudendum nuper curavit.
27 Aprile 2023