Tokii, in Iaponiae urbe capite, Ryuichi Sakamoto, unum et septuaginta annos natus, morti a. d. V Kal. Apr. occubuit. Quem, alta ac divina quadam mente praeditum, omnia saecula laudibus ferent ipsumque summum plectrocymbalistam et modulatorem, qui vero anno MCMLXXXVII, cum musicos fecisset modos, quibus Bernardus Bertolucci taeniam cinematographicam, quae “Ultimus imperator”, vulgo L’ultimo imperatore, nuncupatur, sane ornavit, Praemio Ansgariano honestatus est, cum gratia celebrabunt.
3 Aprile 2023