Stephanus Pieralli, diutino cancro confectus, in Mutinensi valetudinario, quo aliquot iam dies, ingravescente malo, sane iacebat, mortem heri obiit sexto et quinquagesimo aetatis suae anno. Qui sodalitatem adiutricem viris comparati immunitatis defectus syndrome affectis opem praestantem, quam PLUS appellant, una cum Alexandro Mattioli et aliis activistis condidit atque navus industriusque semper fuit in vindicandis homosexualium, transexualium, bisexualium personarum iuribus, eum propinqui et amici, ex quibus Matthaei Lepore, urbis Bononiae magistri, Marci Piazza philosophi ac Pauli Patanae, supremi quondam consociationis nomine Arcigay moderatoris, mentionem facere oportet, fracto animo et grato laudare non cessant.
17 Aprile 2023