Commentarii litteris excolendis, qui K inscribuntur, typico prelo sextum excusi sunt. Qui vero ex die XXVIII vertentis mensis Aprilis in tabernis librariis, viginti euronummorum pretio, venum ibunt. In hoc opere, cuius editionem Christianus Rocca ac Nadia Terranova more solito adornavere, sedecim de arte magica narratiunculae, quas Marcus Balzano, Camilla Baresani, Elisa Casseri, Antonius Franchini, Hilaria Gaspari, Irene Graziosi, Anilda Ibrahimi, Friderica Manzon, Beatrix Monroy, Raphael Notaro, Thomas Pincio, Veronica Tomassini, Michael Vaccari, Carola Vagnoli, Daniel Vicari, Esther Viola scripsere, nimirum continentur. Quod, in unum redactum volumen, et percontationem, quam Alexander Veronesi cum Annalisa De Simone fecit, et selecta Silviae Bre, Titianae Cera Rosco, Laurae Liberale, Francae Mancinelli, Silviae Righi, Elisae Ruotolo, Sarae Sermini, Sarae Ventroni poetriarum carmina, quae Sara De Simone collegit, quoque complectitur.
15 Aprile 2023