O tempora, o moresAlexander D’Alatri ex hac vita migravit

Praeclarus artis cinematographicae magister duodeseptuagesimo aetatis anno emortuus est

Heri Romae, in urbe omnium nobilissima et magnificentissima, Alexander D’Alatri, diutino gravique morbo adflictatus, ex hominum conspectu morte decessit, qui gratam eius memoriam servant semperque servabunt. Vir enim ille, duodeseptuaginta annos natus, cum magni momenti cinematographicas pelliculas seriesque televisificas confecisset, universam famam ac laudem sibi comparavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter