O tempora, o moresCarolus Cottarelli laticlavii honore abiit

Vir ille civilis ex politica Democratarum factione senatoriae dignitatis munerisque abdicationem formalem heri reddidit

Ex Franciscae Graziani breviloquentis pagina

Die Solis Carolus senator Cottarelli, cum Fabio Fazio in televisifico spectaculo, cui index “Quae tempestas est”, vulgo Che tempo che fa, sane colloquens, certiores omnes fecit sese publico officio brevi tempre renuntiaturum esse. Quod explicavit, sine ambagibus dicens se molestias magnas ex popularium partium conversione commutationeque, quam Helena Schlein incepit, magis et magis trahere. Is denique laticlavii honore heri abiit.

X