O tempora, o moresIoannes Giblin mortuus est

Scoticus tetrachordo canendi peritus supremum spiritum die Solis effudit

Ex Petri Gabriel breviloquentis pagina

Pridie Id. Mai. Ioannes Giblin, unum et septuaginta annos natus, Cheltenamiae oculos placida morte clausit. Qua de morte sui maerentes nuntium per interretialis communicationis instrumenta autem nuntiavere. Quo audito, permulti tantum amplioris citharae pulsatorem, qui unus e musico grege, cui Anglico nomen Simple Minds, fuisset unaque cum Petro Gabriel, Philippo Collins, Lucio Battisti, Catherina Bush, Anna Lennox, Franco Battiato, Ioanne Anderson, Claudio Baglioni tetrachordo electrico perite cecinisset, sane periisse, gravissime dolebant.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter