Hodie dies recurrit memorabilis, quae ab omnibus lubenti animo celebranda est: triginta enim lustra implebuntur, ex quo Alexander Manzoni animam efflavit et in Domino obdormivit. Vesperi autem, ut debitus honos excelso scriptori ac poetae, qui Italiae decus alterque linguae nostrae parens recte ac merito nuncupatur, sane tribuatur, in maximo templo Mediolanensi primum capita XX-XXI operis celeberrimi, quod inscribitur “Promissi sponsi” (vulgo I promessi sposi), legentur, deinde sublimes modi musici canentur, quos Ioseph Verdi tanti hominis quieti memoriaeque anno MDCCCLXXIV fecit et quibus sacrum in illius expiationem ornavit.
22 Maggio 2023