O tempora, o moresMarcus Girardo diurnorum moderator, quae “Avvenire” inscribuntur, factus est

Diurnarius, unum et quinquaginta annos natus, Marco Tarquinio in officium succedit

Consilium opibus societatis editoriae, cui vulgare nomen Avvenire NEI S.p.a. Socio Unico, administrandis praepositum die Veneris statuit ac deliberavit celeberrimae moderatorem ephemeridis, quae “Futurum”, Italica voce Avvenire, sane nuncupatur, pro Marco Tarquinio substituere atque Marcum Girardo in illo munere constituere. Cui grave officium concreditum est, is, alterum et quinquagesimum agens annum, magnam diurnarii tum scientiae politicae, quae ad res oeconomicas pertinet, tum digitalium technologiarum peritissimi famam nimirum habet.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club