O tempora, o moresMaria Ioanna Maglie e medio abiit

Famosa scriptrix ac diurnaria septuaginta annos nata periit

Ex Georgii La Porta breviloquentis pagina

Romae in valetudinario, quod vulgo San Camillo-Forlanini vocant, Maria Ioanna Maglie, gravi cordis sanguinisque vasculorum morbo arrepta, supremam lucem in auras exhalavit septuagesimo aetatis suae anno. Quam, nuntio audito, dexterarum vel mediarum praesertim partium sodales magnam opinionis publicae relatricem, diurnariam pugnacem, acutam opusculi altioris doctrinae scriptricem autem praedicaverunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter