O tempora, o moresRita Lee decessit

Brasiliensis cantrix eademque sive cantus sive carminum auctrix mortem die Lunae obiit

Ex Liae De Sousa breviloquentis pagina

Paulopoli, in aedibus suis, Rita Lee a. d. VIII Id. Mai., cum pulmonali carcinomate laboraret, supremos anhelitus inter propinquorum amplexus placide posuit. Quo pertristi nuntio audito, viri ac mulieres complures cantatricis auctricisque, citharistriae et actricis mortem illius, quam Brasiliensium modorum musicorum nutantium seque torquentium reginam, Lusitanice vero Rainha do rock brasileiro, sane vocant, vehementer doluerunt lacrimasque copiosissimas effuderunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter