O tempora, o moresRobertus Cicciomessere letum oppetiit

Ex Radicalium parte vir perinsignis morbo canceratico, quo multos iam annos laborabat, absumptus est

Ex Emmae Bonino breviloquentis pagina

Hesterno die Robertus Cicciomessere, anno aetatis sexto et septuagesimo, in Urbe debitum naturae persolvit. Qui, Bauzani ortus, posteaquam celebri eorum factioni, qui rem publicam funditus innovare nituntur, nomen dedit suum, partibus ipsis bis praefuit, oratoris popularis legibus ferendis munus quinquies sustinuit, in Europaeorum legumlatorum ordinem semel cooptatus est. Complures, qui de tanti hominis exitu comperere, magno sunt affecti maerore, ex quibus praesertim Emma Bonino maxime doluit Robertum, quem ea ipsa ardentius amavisset et a quo redamata esset, dulcia vitae lumina liquisse.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter