O tempora, o moresLiber, qui “Stranizza” inscribitur, tertium editus est

Fabula historica, a Valerio La Martire anno MMXIII composita nitidisque officinae librariae Rizzoli typis rursus impressa, cras in lucem prodibit

Opus mythistoricum, quod “Insuetudo”, Sicula voce Stranizza, intitulatur ac tertio editur, apud bibliopolas inveniri emique ex crastino poterit. Qua in fabula, quam decem abhinc annis Valerius La Martire accurate eleganterque scripsit atque nitidis perspicuisque domus editoriae Rizzoli typis denuo excudendam curavit, de duorum amantium homosexualium vita, passione, morte narratur ac verus amor et infelix inter Georgium Giammona et Antonium Galatola, qui propterea anno MCMLXXX interfecti sunt, effingitur et repraesentatur.