O tempora, o moresDe obitu Tinae Turner

Prope Turicum clarissima cantrix, tres et octoginta annos nata, in gravem diutinumque morbum implicita decessit

Ex Aurelii Mancuso breviloquentis pagina

Anna Maia Bullock, omnibus ficticio nomine Tina Turner nota, ex hominum vita, cum domicilium Cussenaci, intra Helvetiorum fines, multos iam annos haberet, heri demigravit. Viri ac mulieres innumerae, ut comperto inclutam cantricem, quam futura saecula excelsam musicorum modorum nutantium seque torquentium reginam perpetua admiratione dicent, diem obiisse suum, ex animo dolere largosque effundere fletus statim coeperunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter