Omnes, qui Virginiam Mariam Claram von Fürstenberg, Tassilonis principis et Clarae Agnelli, Ioannis, advocati celeberrimi, sororis, ex filio neptem, de superiore parte deversorii Meranensis, cui vulgo nomen Hotel Palace, die Mercurii decidisse et interiisse audiverunt, summa sane maestitia affecti sunt. Quibus dolor, ubi primum suspicio fuit poetriam illam ac vestificam opere praecipuam voluntariam mortem sibimet conscivisse, vero crevit. Quod vehementissime dolens, Lapus Elkann nullam intermittit diem, quin Virginiae, consobrinae amatissimae, obitui illacrimetur.