O tempora, o moresAma Ata Aidoo mortem obiit

Praeclara poetria dramatisque scriptrix alterum et octogesimum annum agens decessit

Ama Ata Aidoo, gloria Ganae decusque, in domo sua, cum brevi morbo correpta esset, animam pridie Kalendas Iunias placide exhalavit. Ea vero, cum anno MCMLXIV fabulam ad scaenarum actus composuisset, prima fuit mulier, quae in Africa opus dramaticum typico prelo excudit. Nec silentio praetereundum est, quod summa poetria dramatisque auctrix Opus Fundatum Mbaasem operae scriptricium Africanarum provehendae anno MM constituit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club