O tempora, o moresDe impia larifugae nece

Duo sedecim annorum adulescentes crudelissimae caedis, qua innoxius erro nomine Fridericus Akwasi Adofo occisus est, sane accusantur

Ex Pauli Borrometi breviloquentis pagina

Qui hominem sine tecto ac sede passim vagum, cum die Lunae, tempore nocturno, Pomiliani ad Arcum, in frequenti municipio Neapoli proximo, pugnis et calcibus concisus esset, aliquot post horis Nolae, in publico infirmorum hospitio, vitam amisisse, quartum et quadragesimum agentem annum, audiverunt, primum dolore obmutuerunt, deinde de tanto facinore magis magisque indignari coeperunt. Quem tam inhumaniter cruciatum ac trucidatum, nomine Fridericum Akwasi Adofo, natione vero Ganensem, omnes cives Pomilianenses virum valde probum, lenem mitemque una voce praedicabant et praedicant. Et hesterno autem die nuntiatum est milites a publica tutela duos sedecim annorum adulescentes, crudelissimae caedis, qua larifuga ille occisus est, nimirum accusatos, deprehendisse et in tutissimam condidisse custodiam.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter