O tempora, o moresCormacus McCarthy in miris scriptis suis vivit aeternumque vivet

Inclutissimus generum variorum fabularum auctor poetaque scaenicus aliquot horis abhinc obiit

Ex Antonii Spadaro breviloquentis pagina

Heri, cum esset magna inter Italos controversia orta, utrum, Silvio Berlusconi mortuo, publicum totius Civitatis luctum indictum oporteret, Cormacus McCarthy in suis aedibus, quae Fidepoli, in urbe capite Novi Mexici, sunt, inducenti rugas comasque inficienti senectute decessit, quae, ut ait Terentius, est ipsa morbus. Pulchrarum ex duobus praesertim generibus, altero scilicet gothico australi, altero postapocalyptico, fabularum ac dramatum tanti auctoris nomen sempiternae gloriae laudibus florebit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter