O tempora, o moresDe pellicula documentaria, cui titulus inditus est “Delictum Giarrense”

Visifica taenia die hodierno, hora XXII, primum exhibebitur

Omnibus, qui hanc commentationem Latine scriptam legitis, laeto animo nuntio pelliculam documentariam, quae “Delictum Giarrense”, vulgo Il Delitto di Giarre, inscribitur ac de cognomine libro meo, auctiore emendatioreque perspicuis domus editoriae Rizzoli typis iterum edito, vero deprompta est, televisificis a stationibus, quas History Channel e Crime+Investigation appellant, hodie, nocturno tempore, primum transmissuram esse.

X