O tempora, o moresFridericus Forrest mortuus est

Histrio magnis laudibus celebratus, cum septimum et octogesimum annum ageret, domi suae exspiravit

Ex Patricii Girouard pagina prosopobiblica

Nudius tertius Elisabetha Midler nuntiolo in Pipiatorio scripto certiores omnes fecit Fridericum Forrest, sex et octoginta natum annos, Monicopoli in aedibus suis, cum iam dies Veneris praeteriisset, diutino morbo periisse. Cui firmissima fuit amicitia cum illa ipsa actrice et cum Ioanne Nicholson, actore haud minus claro, is ex secundis potissimum partibus in visificis pelliculis actis, inter quas opus cinematographicum a Francisco Ford Coppola summa arte perfectum, cui Anglicus tutulus Apocalypse Now, eminet et excellet, immortalem famam laudemque sibi conciliavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter