O tempora, o moresOpus cinematographicum, cui index “Magnus Dictator”, in pristinum restitutum est

Quod refectum Romae, in Thermis Antonianis, die Veneris primum exhibebitur

Ex Venetiarum Instituti, quod litteris compendiariis IVESER appellatur, ratione pipiatoria

Nuper homines peritissimi, qui in Cinetheca Bononiensi suam operam technica ratione dant, miras imagines cinematographicas, ex quibus opus percelebre, quod anno MCMXL Carolus Chaplin summo artificio fecit ac titulo De Magno Dictatore, Anglice The Great Dictator, notavit, sane componitur, in pristinum restituerunt. Illa ipsa pellicula die XXIII vertentis mensis Iunii, cum ludi Romani, qui Caracalla Festival inscribuntur, denuo habeantur, apud Thermas Antonianas primum exhibebitur, ubi symphonica sodalitas, quae in Urbis Odeo canit, praeclaros modos, quibus taenia cinematographica interseritur, nimirum edet.

X