Duos abhinc dies reverendus pater Ioannes Charbonnier, catholicus sacerdos sodalisque Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes, quae litteris compendiariis MEP nuncupatur, apud religiosae sodalitatis suae hospitium, quod in Vallis Clausae oppido vulgo Lauris est, debitum naturae, cum alterum et nonagesimum ageret annum, pie ac placide reddidit. Cuius memoriam servabunt sempiternam christifideles praesertim Sinenses, qui eum ipsum, cum omnes labores pro Catholicae in Sinis Ecclesiae unitate exanclaverit, amicum suum benefactoremque appellant.
29 Giugno 2023