O tempora, o moresDe Polonorum concitatione

Quingenti amplius milia civium Varsaviam, ut publicae rei moderatoribus reclamarent, ex tota regione convenere

Ex Pinae Picierno breviloquentis pagina

Hesterno die ingens mulierum virorumque Polonorum concursus per Varsaviae vias factus est. Etenim, cum proximo mense Octobri omnibus iure pollentibus suffragiorum lationem fore statutum esset, quingenti amplius milia civium, qui ex agris, ex oppidis, ex vicis in principem Poloniae urbem confluxerant, summos publicae rei moderatores nimio plebis favori conciliando studentes ac nationis amplificandae rationi disciplinaeque faventes una voce vituperaverunt eorumque actis obstrepuerunt. Quod potissimum Pina Picierno, popularis legata quae in Europaeo legibus ferendis Coetu sedet, amplissimis verbis laudavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter