O tempora, o moresLXXX fere puellae Afganae venenatae sunt

Parvulae prima elementa discentes, postea quam sunt in nosocomio receptae, bona valetudine frui nunc autem videntur

Ex Matiullah Wesa breviloquentis pagina

In Afganistania, cuius civitatem tertium iam annum Talibani ferrea crudelique manu regunt, perditus homo et improbus scelus execrandissimum in feminas edidit. Qui diebus Saturni et Solis primum sexaginta, deinde septemdecim puellis, quibus litterarum primordia traduntur, venenum praebuit. Sed parvulas discentes, postea quam sunt in nosocomio receptae, sanitatem forte fortuna recuperavisse dicunt.

X