In opusculo altiore doctrina conscripto nuperque actis periodicis inserto, quibus index Commentarii de Archaelogia Romana, vulgo Journal of Roman Archaeology, Ivanus González Tobar, Antonia Soler i Nicolau, Petrus Berni Millet divulgaverunt ac sua auctoritate confirmaverunt amphoram oleariam, quam prope Cordubam anno MMXVI diruptam invenerunt, inter saecula II et III post Ch. n. in figlinis, quas Fabii, clarissimi viri, possidebant, fictam esse. Qui certiores omnes praesertim fecerunt verba S vais avoniam glandemm arestapoqv tisaqv it, quae in uno ex illis fragmentis fictilibus insculpta leguntur, versibus septimo et octavo ex primo Vergilii Georgicon respondere, qui non ad litteram redditi essent, ideoque ea ipsa sic explicanda: «Avoniam [pingui] glandem m[utacit] aresta, poq[ulaque] [inuen]tis Aqu[eloia][miscu]it [uvis]».
27 Giugno 2023