O tempora, o moresDe stulta inanique Andreae Abodi sententia

Publicus ludicris exercitationibus provehendis administer de Iacobo Jankto, fortissimo pedilusore et ex professo homosexuali, tam insulse et incaute locutus est, ut multorum animos perturbaret et irritaret

Omnes sciunt Iacobum Jankto, novum turmae Calaritanae sphaeristam, in proximum Italicum follis pedumque certamen descensurum esse. Qui, natione Cechus, mense Februario se homosexualem esse autem nuntiaverat. De qua re Andreas Abodi, lusoriis corporis exercitationibus promovendis praepositus, heri disputavit ac tam insulse incauteque  locutus est, ut multurom animos perturbaret et irritaret. Ille enim in radiophonica quadam percontatione, incredibile creditu, propensionem sexualem cum privatis singulorum consiliis confudit aususque est dicere Iacobum Jankto suam condicionem homosexualem ostentavisse.