O tempora, o moresAndreas Purgatori improviso morbo decessit

Clarissimus diurnarius vitam amisit septuagesimo aetatis suae anno

Ex Marci Castelnuovo breviloquentis pagina

Hesterno die omnes, cum Andream Purgatori, unum et septuagesimum agentem annum, subitam et gravissimam valetudinem correptum obiisse audiverunt, incredibili dolore perculsi sunt. Qui tam miserandam sortem ploraverunt atque questi sunt, quod interitus eximii diurnarii, qui complurium scelerum arcana diligentissime investigavit, praeter exspectationem accidisset et quasi improvisum fulmen ac tacitum cecidisset.

X