O tempora, o moresArnaldus Forlani exstinctus est annum agens duodecentesimum

Vir civilis, qui unus ex clarissimis Democratum Christianorum factionis sodalibus ducibusque putatur, naturali morte occubuit

Ex Matthaei Ricci breviloquentis pagina

Arnaldus Forlani, Pisauri ortus, Romae pridie Nonas Iulias, cum nonaginta septem annos natus esset, in domestico lectulo placide pieque mortuus est. Qui, cum iam anno MCMXLVIII eorum parti, qui civitatis administrandae rationi, christianis praeceptis innixae, sane favent, nomen dedisset, legumlatoris popularis officium novies exercuit, administri munus ter sustinuit, Supremo publicae rei gubernandae Consilio semel praefuit, ei hodie, hora undecima ante meridiem, sollemne publicumque funus in Romano templo Sanctorum Petri et Pauli fiet. Nec denique silentio praetereundum est totius nationis luctum, ut maximos honores tanto viro tribuerentur, indictum quoque esse.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter