O tempora, o moresDe magna operum expositione, quae “El Greco” politissima arte perfecit

Prope adest, quum quadraginta amplius tabulae, quas pictor inclitissimus mire depinxit, in Regia Aula Mediolanensi ad spectandum proponetur

Ex apud Reipublicae Italicae moderatores publici Hispaniae legati breviloquentis pagina

Die Martis conventus diurnariis edocendis in nobili sede, quam Romae legatio Regni Hispaniae apud Rei Publicae Italicae moderatores habet, de multis praeclari pictoris immortali nomine commenticio El Greco operibus, quae Mediolani ex a. d. V Id. Oct. anno MMXXIII usque ad a. d. IV Id. Febr. Anno MMXXIV exhibebuntur, sane habitus est. Quadraginta amplius tabulae, quas artifex ille divina quadam mente praeditus affabre depinxit, in sumptuosis aedibus regiis exponentur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter