Hac quoque aestate caelum Siciliae tam torrens est, ut nimio sole incolas deficiant vires animique linquant. Et heri aliquibus insulae locis, incredibile dictu audituque, metiendo calori instrumentum XLVIII fere gradus indicavit. Qui caeli vapor Trinacriam omnem accendit et, quasi hic non sufficeret, ventus Volturnus aestuosus, quem Graeci Euronoton vocabant, nos vero vulgato nomine Scirocco vocamus, flare repente coepit rapidasque aluit flammas, quae magnam agrorum, arborum, tectorum monumentorumque partem usserunt. Saevus ignis continautusque Archeologicum Segestae consaeptum etiam corrupit. Nec tamen silentio praetereundum est multa, quae in Sicilia cremata sunt, non fortuitis, sed oblatis incendiis arsisse.
26 Luglio 2023