O tempora, o moresIoanna Birkin ex hominum vita demigravit

Magni nominis cantrix et actrix extincta est annum agens septuagesimum septimum

Ex Meae Farrow breviloquentis pagina

Die Solis Ioanna Birkin, cum septimum decimum iam annum gravi morbo confecta esset, Lutetiae Parisiorum, in urbe Galliae capite, mortem obiit. Quae actrix, cantrix, pellicularum moderatrix fuit, ea vero, carmen, quod “Te amo… ne ego quidem” (Gallice Je t’aime… moi non plus) inscribitur, una cum Sergio Gainsbourg anno MCMLXIX canendo, universam famam potissimum sibi comparavit.

X