O tempora, o moresDe excessu Milonis Kundera

Praenobilis scriptor ac poeta, longiore valetudine consumptus, vitam finivit

Lutetiae Parisiorum Milo Kundera, ortu Cechus, civitate Gallus, quum diuturno morbo urgeretur, in lectulo suo nudiustertius mortuus est annum agens quintum et nonagesimum. Fama de illius obitu, qui opuscula doctissima et dramata et carmina et fabulas miras multasque conscripsit, orbem universum adeo celeriter pervasit, ut non esset homo qui, nuntio audito, non obmutesceret lacrimasque copiosas effuderet.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter