O tempora, o moresIn Nigri milites iustum imperium everterunt

Abdourahmane Tchiani transitorii rei publicae regiminis ducem se professus est

Ex Roberti Zichittella breviloquentis pagina

Die Mercurii Amadou Abdramane chiliarcus per televisificas undas nuntiavit nonnullos exercitus milites, primaria Civitatis lege irrita facta, Mahometum Bazoum, supremum Nigerensis Reipublicae rectorem legitime electum, dignitate auctoritateque spoliavisse. Et heri, postquam domuegressio vetitur, Abdourahmane Tchiani, turmae praesidentialis protectorum praefectus, qui, Vladimiro Putin, infando crudelique Russorum tyranno, favente, in Nigri subitaneam rerum conversionem paravit, transitorii rei publicae regiminis ducem se professus est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter