O tempora, o moresPatricius Zaki Bononiam reversurus est

Acerrimus iurium humanorum defensor se cras in Italiam reditum laturum esse publice dixit

Ex Patricii Zaki ratione prosopobiblica

Nudius tertius Patricio Georgio Zaki, qui priore die, cum rerum institutarum eversionis iniuste accusatus esset, ad trium annorum custodiam iniquo iudicio condemnatus erat, supremus Rei Publicae Arabicae Aegyptiae rector veniam dedit. Quae res, ut primum nuntiata est, incredibili laetitia omnium, qui recta sequuntur, animos replevit. Et heri Patricius, qui clarus iurium humanorum vindex est ac Bononiensis studiorum Universitatis alumnus, diurnarios certiores fecit se, patria relicta, in Italiam rediturum dieque Saturni ad Aemiliae-Flaminiae caput perventurum.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter