O tempora, o moresIoanna O’Connor e medio abiit

Cantrix celeberrima, cui multo iam tempore mens alienata, inexspectate fato concessit annum agens septimum et quinquagesimum

Ex Briani Adams breviloquentis pagina

Die hesterno Ioanna Maria Bernadilla O’Connor, quae quinque abhinc annos, cum religionem islamicam amplexa esset, nomen Shuhada’ Sadaqat sumpserat, Dublini, in urbe sua, mortem obiit quinquagesimo sexto aetatis anno. Qua defuncta, necesse est, dum modorum nutantium seque torquentium fortunam lugemus, ut immortalia merita, quae cantrix eademque sive cantus, sive carminis auctrix non modo cantionibus miris verum etiam significativis actionibus et  audacissimis reportaverit, vividiore in lumine collocentur. Quae insania diu laboravit et inenarrabiles animi cruciatus pertulit, eius cineri terra sit levissima.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter